Home Read Vulgate 1Chr.6 I Chronicles 6 filii Levi Gersom Caath Merari
filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum
Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius
Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius
filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius
Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius
filii Helcana Amasai et Ahimoth
Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius
filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius
Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca
et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio
hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa
filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
filii Athnai filii Zara filii Adaia
filii Ethan filii Zamma filii Semei
filii Ieth filii Gersom filii Levi
filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch
filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
filii Amasai filii Bonni filii Somer
filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini
Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei
hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius
Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
Sadoc filius eius Achimaas filius eius
et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat
dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum
agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius
Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis
Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas
filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim
filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim
dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum
dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis
et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum
porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant
filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis
de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis
Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis
de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis
porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis
trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis
Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis
necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis
sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis