Home Read Vulgate Num.33 Numbers 33 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
castrametati sunt in Soccoth
et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
castrametati sunt in deserto Sin
unde egressi venerunt in Dephca
profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
et de Aseroth venerunt in Rethma
profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
unde egressi venerunt in Lebna
et de Lebna castrametati sunt in Ressa
egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
egressi de monte Sepher venerunt in Arada
inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
profectique de Maceloth venerunt in Thaath
de Thaath castrametati sunt in Thare
unde egressi fixerunt tentoria in Methca
et de Methca castrametati sunt in Esmona
profectique de Esmona venerunt in Moseroth
et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
et de Hietebatha venerunt in Ebrona
egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
cum esset annorum centum viginti trium
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
unde egressi venerunt in Phinon
profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
ubi locutus est Dominus ad Mosen
praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam