Home Read Vulgate Matt.22 Matthew 22 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
multi autem sunt vocati pauci vero electi
tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
similiter secundus et tertius usque ad septimum
novissime autem omnium et mulier defuncta est
in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
magister quod est mandatum magnum in lege
ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
hoc est maximum et primum mandatum
secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare