Matthew 23

tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
qui maior est vestrum erit minister vester
qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare