Luke 2

factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
quia viderunt oculi mei salutare tuum
quod parasti ante faciem omnium populorum
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines