Job 15

respondens autem Eliphaz Themanites dixit
numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos