Mark 3

et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
et ait homini habenti manum aridam surge in medium
et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
et inposuit Simoni nomen Petrus
et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
quoniam dicebant spiritum inmundum habet
et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est