Mark 14

erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
vespere autem facto venit cum duodecim
et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
surgite eamus ecce qui me tradit prope est
et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
et non erat conveniens testimonium illorum
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere