Mark 15

et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
et accusabant eum summi sacerdotes in multis
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
at illi iterum clamaverunt crucifige eum
Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
salvum fac temet ipsum descendens de cruce
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
Iesus autem emissa voce magna exspiravit
et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur