Job 36

addens quoque Heliu haec locutus est
sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere