Job 37

super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes