Home Read Vulgate Luke.19 Luke 19 et ingressus perambulabat Hiericho
et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
et festinans descendit et excepit illum gaudens
et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
et huic ait et tu esto supra quinque civitates
et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
et dixerunt ei domine habet decem mnas
dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum