Luke 18

dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo