Luke 20

et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
et responderunt se nescire unde esset
et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
licet nobis dare tributum Caesari an non
considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
novissima omnium mortua est et mulier
in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
et amplius non audebant eum quicquam interrogare
dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
audiente autem omni populo dixit discipulis suis
adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem