Ephesians 5

estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
nolite ergo effici participes eorum
eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
probantes quid sit beneplacitum Deo
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
redimentes tempus quoniam dies mali sunt
propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
subiecti invicem in timore Christi
mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum