Ephesians 6

filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
ut bene sit tibi et sis longevus super terram
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione