Matthew 27

mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
et sedentes servabant eum
et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus