I Chronicles 2

filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
filii autem Phares Esrom et Hamul
filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
filii Ethan Azarias
filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
quartum Nathanahel quintum Raddai
sextum Asom septimum David
quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab