Home Read Vulgate Luke.24 Luke 24 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
et invenerunt lapidem revolutum a monumento
et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
et recordatae sunt verborum eius
et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
vos autem estis testes horum
et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen