Home Read Vulgate John.19 John 19 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum
et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas
exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras
ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei
dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari
Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester
illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt
et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine
dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
respondit Pilatus quod scripsi scripsi
milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt
stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu
venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum