Home Read Vulgate Neh.7 Nehemiah 7 postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas
praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur
et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam
civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae
dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo
isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam
qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel
filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
filii Saphatiae trecenti septuaginta duo
filii Area sescenti quinquaginta duo
filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo
filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
filii Zethua octingenti quadraginta quinque
filii Zacchai septingenti sexaginta
filii Bennui sescenti quadraginta octo
filii Bebai sescenti viginti octo
filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
filii Adonicam sescenti sexaginta septem
filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
filii Adin sescenti quinquaginta quinque
filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo
filii Asem trecenti viginti octo
filii Besai trecenti viginti quattuor
filii Areph centum duodecim
filii Gabaon nonaginta quinque
viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
viri Anathoth centum viginti octo
viri Bethamoth quadraginta duo
viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres
viri Rama et Geba sescenti viginti unus
viri Machmas centum viginti duo
viri Bethel et Hai centum viginti tres
viri Nebo alterius quinquaginta duo
viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
filii Arem trecenti viginti
filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
filii Senaa tria milia nongenti triginta
sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres
filii Emmer mille quinquaginta duo
filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
filii Arem mille decem et septem Levitae
filii Iosue et Cadmihel filiorum
Oduia septuaginta quattuor cantores
filii Asaph centum quadraginta octo
ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo
Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon
filii Anan filii Geddel filii Gaer
filii Raaia filii Rasim filii Necoda
filii Gezem filii Aza filii Fasea
filii Besai filii Munim filii Nephusim
filii Becbuc filii Acupha filii Arur
filii Besloth filii Meida filii Arsa
filii Bercos filii Sisara filii Thema
filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida
filii Iahala filii Dercon filii Geddel
filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon
omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo
et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus
omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta
absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque