Home Read Vulgate Mark.8 Mark 8 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis