Home Read Vulgate John.13 John 13 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
si haec scitis beati eritis si feceritis ea
non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges