- Home
- Read
- Vulgate
- Job.6
Job 6
respondens autem Iob dixit
utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
qui timent pruinam inruet super eos nix
tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit