Job 38

respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
quando cubant in antris et in specubus insidiantur
quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos