Genesis 5

hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth