Genesis 4

Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini