Matthew 10

et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
intrantes autem in domum salutate eam
et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
et inimici hominis domestici eius
qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam