Matthew 11

et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam
hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
qui habet aures audiendi audiat
cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet
venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem
verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
iugum enim meum suave est et onus meum leve est