Lamentations 5

recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer