Genesis 21

visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
dure accepit hoc Abraham pro filio suo
cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
dixitque Abraham ego iurabo
et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis