Home Read Vulgate 1Chr.16 I Chronicles 16 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo
cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel
Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret
Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
cum essent pauci numero parvi et coloni eius
et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas
porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae