John 3

erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
illum oportet crescere me autem minui
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum