Job 10

taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans