Job 11

respondens autem Sophar Naamathites dixit
numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
longior terrae mensura eius et latior mari
si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae