Joshua 21

accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta
dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina
filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum
agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
et Iether et Isthimon
et Helon Dabir
et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus
de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis
reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio
de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor
de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor
porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus
filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor
de tribu autem Aser Masal et Abdon
et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson
et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis
et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim
et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim
itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
cum suburbanis suis singulae per familias distributae
deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea
dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia