Ephesians 1

Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur