Ephesians 2

et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
non ex operibus ut ne quis glorietur
ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu