Job 12

respondens autem Iob dixit
ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios