egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul
porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris
iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum
post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam
dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum
dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie
dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum
et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem
et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis