- Home
- Read
- Vulgate
- Ps.2
Psalms 2
quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
servite Domino in timore et exultate in tremore
adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum