Psalms 3

canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper