- Home
- Read
- Vulgate
- Gal.5
Galatians 5
state et nolite iterum iugo servitutis contineri
ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
persuasio non est ex eo qui vocat vos
modicum fermentum totam massam corrumpit
ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
utinam et abscidantur qui vos conturbant
vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
quod si spiritu ducimini non estis sub lege
manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes