Galatians 4

dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
dies observatis et menses et tempora et annos
timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit