- Home
- Read
- Vulgate
- 1Chr.3
I Chronicles 3
David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide
tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith
quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem
omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar
filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat
pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas
et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham
procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses
sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum
de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias
filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque
filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia
filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero
filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem