James 1

Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
ira enim viri iustitiam Dei non operatur
propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo