Genesis 25

Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
Masma quoque et Duma et Massa
Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset