Genesis 26

orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
mansit itaque Isaac in Geraris
qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens
qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
ascendit autem ex illo loco in Bersabee
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae