Home Read Vulgate Gal.6 Galatians 6 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
unusquisque enim onus suum portabit
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
nolite errare Deus non inridetur
quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen