Psalms 58

etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me